- OLINA
- I.OLINACallaicorum Lucensium urbs in Hispania Tarraconensi, Orna fluv. apud Caenalem nominautr.II.OLINAGalliae Lugdunens. Fluv. Ptolem. inter boiocasses et Lexovios, in Viducassibus tamen seu Baioc. fluvii ostia, contracte Olna. Aliis Olena, vulgo Orne. Fontem habet, apud Olinonem; interluit Saios, attingit Almaniscas Fontenacum, Argentomum Castrum, Castellum Guntherii, Scoceium, Tauriacum, Pratella, Strataevillam, Lupiniacum, Cadomum, ad Oldonis et Olinae confluentes, Portum, demum ad Strataehammum, in Oceanum, effluit. Memoratus saepe Goilielmo Notho, et Henrico II. Anglorum Regibus, Ducibus Normannorum et Aquitanorum ac Comitib. Andegav. in suis literis. Oldo autem, vulgo Oudon: ad quem orientem est Alnetum, Aunay, Abbatia Cistertiensium, in Baiocassium finibus, 5. leuc. a Cadomo, Hadr. Vales. Notit. Gall. Villae Cathom, i. e. Cadomi, mentionem facit Richardus Normannorum Dux III. in donatione propter nuptias Adelae facta, A. C. MXXVI. Indictione IX. Vide eundem.III.OLINAcastrum Galliae, in dioccesi Cadurcensi, memoratum Petro Monacho Histor. Albigensis c. 75. vulgo nunc l'Olmie, articulô cum nomine loci coniunctô. Ibi Balduinus, frater Comitis Tolosani Raimundi, fraude suorum captus et fratris iussu de arbore suspensus est. Guilielmus de Podio Laurentii l. de bello Albig. c. 23. nuncupat castrum Olivam, et in partibus Aginnensibus, i. e. in pago Aginnensi, illud ponit. Hadr. Vales. Notit. Galliae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.